- CALYMNA
- CALYMNAStephano insula, quam Scepsius in plurali Calymnias vocat, alii Calymniam, unde Calymniates. Fuit autem non longe a Lebintho, et Astypalaeâ. Ovid. l. 2. Art. Am. v. 81.Dextra Lebinthos erat, fecundaque melle Calymna,Cinctaque piscosis Astypalaea vadis.Inde mel Calymnium, de quo Strabo in fine libri decimi, Α῞παν μὲν οὖν τὸ νησιωτικὸν μέλι ὡς ἐπιπολὺ ἀςτεῖόν ἐςτι, καὶ ἐνάμιλλον τῷ Α᾿ττικῷ. Τὸ δὲ εν ταύταις νήσοις διαφερόντως, μάλιςτα δὲ τὸ Καλύμνιον, i. e. Omne quidem mel insulare, plerumque est egregium, et cum Attico certat; maxime tamen excellit in istis insulis, et Calymnium imprimis. Itaque Calymna Phoenicibus erat Chalimnah: h. e. dulcis sedes. Alii Calydnam et Calydniam malunt, quod esset Chalitina, dulcis rupes, i. e, quae melle fluit, ut Deuteron. c. 32. v. 13. et Psal. 81. v. 17. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.